1Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meƦ.
2Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi :
8quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9Placebo Domino in regione vivorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc