1Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ;
laudate nomen Domini.
2Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in sæculum.
3A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
4Excelsus super omnes gentes Dominus,
et super cælos gloria ejus.
5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
6et humilia respicit in cælo et in terra ?
7Suscitans a terra inopem,
et de stercore erigens pauperem :
8ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
9Qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum lætantem.