Giobbe 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Nonne militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercennarii dies eius?2Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,
3sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas enumeravi mihi.4Si dormiero, dicam: Quando consurgam?
Et rursum exspectabo vesperam
et replebor doloribus usque crepusculum.
5Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris;
cutis mea scinditur et diffluit.
6Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis
et consumpti sunt deficiente filo.
7Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
8Nec aspiciet me visus hominis;
oculi tui in me, et non subsistam.
9Sicut consumitur nubes et pertransit,
sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
10nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus eius.
11Quapropter et ego non parcam ori meo;
loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.
12Numquid mare ego sum aut cetus,
quia posuisti super me custodiam?13Si dixero: Consolabitur me lectulus meus,
et assumet stratum meum querelam meam,
14terrebis me per somnia
et per visiones horrore concuties.
15Quam ob rem eligit suspendium anima mea,
et mortem ossa mea.
16Desperavi; nequaquam ultra iam vivam.
Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17Quid est homo, quia magnificas eum?
Aut quid apponis erga eum cor tuum?
18Visitas eum diluculo
et singulis momentis probas illum.19Usquequo non avertes oculos a me?
Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
20Peccavi; quid faciam tibi,
o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21Cur non tollis peccatum meum
et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce, nunc in pulvere dormiam;
et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito