Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giobbe 7


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Nonne militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercennarii dies eius?
1 Nonne militia est vita hominis super terram,
et sicut dies mercennarii dies eius?
2 Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,
2 Sicut servus desiderat umbram,
et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,
3 sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
3 sic et ego habui menses vacuos
et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam?
Et rursum exspectabo vesperam
et replebor doloribus usque crepusculum.
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam?
Et rursum exspectabo vesperam
et replebor doloribus usque crepusculum.
5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris;
cutis mea scinditur et diffluit.
5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris;
cutis mea scinditur et diffluit.
6 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis
et consumpti sunt deficiente filo.
6 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis
et consumpti sunt deficiente filo.
7 Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
7 Memento quia ventus est vita mea,
et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
8 Nec aspiciet me visus hominis;
oculi tui in me, et non subsistam.
8 Nec aspiciet me visus hominis;
oculi tui in me, et non subsistam.
9 Sicut consumitur nubes et pertransit,
sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
9 Sicut consumitur nubes et pertransit,
sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
10 nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus eius.
10 nec revertetur ultra in domum suam,
neque cognoscet eum amplius locus eius.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo;
loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo;
loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.
12 Numquid mare ego sum aut cetus,
quia posuisti super me custodiam?
12 Numquid mare ego sum aut cetus,
quia posuisti super me custodiam?
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus,
et assumet stratum meum querelam meam,
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus,
et assumet stratum meum querelam meam,
14 terrebis me per somnia
et per visiones horrore concuties.
14 terrebis me per somnia
et per visiones horrore concuties.
15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea,
et mortem ossa mea.
15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea,
et mortem ossa mea.
16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam.
Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam.
Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum?
Aut quid apponis erga eum cor tuum?
17 Quid est homo, quia magnificas eum?
Aut quid apponis erga eum cor tuum?
18 Visitas eum diluculo
et singulis momentis probas illum.
18 Visitas eum diluculo
et singulis momentis probas illum.
19 Usquequo non avertes oculos a me?
Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
19 Usquequo non avertes oculos a me?
Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
20 Peccavi; quid faciam tibi,
o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
20 Peccavi; quid faciam tibi,
o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21 Cur non tollis peccatum meum
et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce, nunc in pulvere dormiam;
et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”.
21 Cur non tollis peccatum meum
et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce, nunc in pulvere dormiam;
et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”.