Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giobbe 4


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
1 ויען אליפז התימני ויאמר
2 “ Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;
sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
2 הנסה דבר אליך תלאה ועצר במלין מי יוכל
3 Ecce, docuisti multos
et manus lassas roborasti;
3 הנה יסרת רבים וידים רפות תחזק
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui,
et genua trementia confortasti.
4 כושל יקימון מליך וברכים כרעות תאמץ
5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;
tetigit te, et conturbatus es.
5 כי עתה תבוא אליך ותלא תגע עדיך ותבהל
6 Nonne timor tuus est fiducia tua,
spes tua est perfectio viarum tuarum?
6 הלא יראתך כסלתך תקותך ותם דרכיך
7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit,
aut quando recti deleti sunt?
7 זכר נא מי הוא נקי אבד ואיפה ישרים נכחדו
8 quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem
et seminant dolores et metunt eos,
8 כאשר ראיתי חרשי און וזרעי עמל יקצרהו
9 flante Deo perisse,
et spiritu irae eius esse consumptos.
9 מנשמת אלוה יאבדו ומרוח אפו יכלו
10 Rugitus leonis et vox leaenae
et dentes catulorum leonum contriti sunt.
10 שאגת אריה וקול שחל ושני כפירים נתעו
11 Leo periit, eo quod non haberet praedam,
et catuli leonis dissipati sunt.
11 ליש אבד מבלי טרף ובני לביא יתפרדו
12 Porro ad me furtive verbum delatum est,
et suscepit auris mea sussurrum eius.
12 ואלי דבר יגנב ותקח אזני שמץ מנהו
13 In horrore visionis nocturnae,
quando solet sopor occupare homines,
13 בשעפים מחזינות לילה בנפל תרדמה על אנשים
14 pavor tenuit me et tremor,
et omnia ossa mea perterrita sunt.
14 פחד קראני ורעדה ורב עצמותי הפחיד
15 Et cum spiritus, me praesente, transiret,
inhorruerunt pili carnis meae.
15 ורוח על פני יחלף תסמר שערת בשרי
16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum,
imago coram oculis meis,
et vocem quasi aurae lenis audivi:
16 יעמד ולא אכיר מראהו תמונה לנגד עיני דממה וקול אשמע
17 “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur,
aut factore suo purior erit vir?”.
17 האנוש מאלוה יצדק אם מעשהו יטהר גבר
18 Ecce, in servis suis fiduciam non habet
et in angelis suis reperit pravitatem.
18 הן בעבדיו לא יאמין ובמלאכיו ישים תהלה
19 Quanto magis hi, qui habitant domosluteas,
quorum fundamentum est in pulvere.
Consumentur velut tinea!
19 אף שכני בתי חמר אשר בעפר יסודם ידכאום לפני עש
20 De mane usque ad vesperam succidentur
et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.
20 מבקר לערב יכתו מבלי משים לנצח יאבדו
21 Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis?
Morientur, et non in sapientia.
21 הלא נסע יתרם בם ימותו ולא בחכמה