Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 20


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
2 “ Idcirco cogitationes meae reducunt me,
eo quod intellectus effulsit in me.
2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,
et mens in diversa rapitur.
3 Doctrinam, qua me arguis, audiam,
at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
3 Doctrinam qua me arguis audiam,
et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
4 Scisne hoc a principio,
ex quo positus est homo super terram,
4 Hoc scio a principio,
ex quo positus est homo super terram,
5 quod exsultatio iniquorum brevis sit,
et gaudium impiorum ad instar puncti?
5 quod laus impiorum brevis sit,
et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius,
et caput eius nubes tetigerit,
6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,
et caput ejus nubes tetigerit,
7 quasi sterquilinium in finem perdetur,
et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”.
7 quasi sterquilinium in fine perdetur,
et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?
8 Velut somnium avolans non invenietur,
transiet sicut visio nocturna.
8 Velut somnium avolans non invenietur :
transiet sicut visio nocturna.
9 Oculus, qui eum viderat, non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
9 Oculus qui eum viderat non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 Filii eius satagent complacere pauperibus,
et manus illius reddent ei possessionem suam.
10 Filii ejus atterentur egestate,
et manus illius reddent ei dolorem suum.
11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia,
cum eo in pulvere dormient.
11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,
et cum eo in pulvere dormient.
12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum,
abscondet illud sub lingua sua.
12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,
abscondet illud sub lingua sua.
13 Parcet illi et non derelinquet illud
et celabit in gutture suo.
13 Parcet illi, et non derelinquet illud,
et celabit in gutture suo.
14 Panis eius in visceribus illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
14 Panis ejus in utero illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 Divitias, quas devoravit, evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
15 Divitias quas devoravit evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 Venenum aspidum sugebat,
et occidet eum lingua viperae.
16 Caput aspidum suget,
et occidet eum lingua viperæ.
17 Non videat rivulos olei,
torrentes mellis et butyri.
17 (Non videat rivulos fluminis,
torrentes mellis et butyri.)
18 Restituet quaestum suum nec deglutiet,
de opibus venditionum non laetabitur.
18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :
juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens deseruit pauperes,
domum rapuit et non aedificavit eam.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes :
domum rapuit, et non ædificavit eam.
20 Nec est satiatus venter eius;
et cum desideriis suis evadere non potuit.
20 Nec est satiatus venter ejus :
et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius,
et propterea nihil permanebit de bonis eius.
21 Non remansit de cibo ejus,
et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur;
et omnis dolor irruet super eum.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur :
æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23 Impleat ventrem suum:
emittet Deus in eum iram furoris sui
et pluet super illum bellum suum.
23 Utinam impleatur venter ejus,
ut emittat in eum iram furoris sui,
et pluat super illum bellum suum.
24 Fugiet arma ferrea
et irruet in arcum aereum.
24 Fugiet arma ferrea,
et irruet in arcum æreum.
25 Sagitta transverberabit corpus eius,
et fulgur iecur eius;
vadent et venient super eum horribilia.
25 Eductus, et egrediens de vagina sua,
et fulgurans in amaritudine sua :
vadent et venient super eum horribiles.
26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius,
devorabit eum ignis, qui non succenditur;
affligetur relictus in tabernaculo suo.
26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ;
devorabit eum ignis qui non succenditur :
affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 Revelabunt caeli iniquitatem eius,
et terra consurget adversus eum.
27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus,
et terra consurget adversus eum.
28 Auferetur germen domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
28 Apertum erit germen domus illius :
detrahetur in die furoris Dei.
29 Haec est pars hominis impii a Deo,
et hereditas verborum eius a Domino ”.
29 Hæc est pars hominis impii a Deo,
et hæreditas verborum ejus a Domino.