1In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :
3quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
5Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.
6Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
7Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite :
8quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
9Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.
10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc