1Canticum Psalmi Asaph.
2Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :
3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
4Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
5Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
6Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt :
7tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,
8Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
9Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.
10Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.
11Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ.
12Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana : omnes principes eorum,
13qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.
14Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
15Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
16ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
17Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.
18Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.
19Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus in omni terra.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc