Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Siracide 3


font

1Filii sapientiae ecclesia iustorum,
et natio illorum oboedientia et dilectio.
2Indicium patris audite, filii,
et sic facite, ut salvi sitis.
3Deus enim honoravit patrem in filiis
et iudicium matris firmavit in filios.
4Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis
et continebit se ab illis
et in oratione dierum exaudietur.
5Et, sicut qui thesaurizat,
ita et qui honorificat matrem suam.
6Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis
et in die orationis suae exaudietur;
7qui honorat patrem suum, vita vivet longiore,
et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem.
8Qui timet Dominum, honorat parentes
et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.
9In opere et sermone honora patrem tuum,
10ut superveniat tibi benedictio ab eo.
11Benedictio patris firmat domos filiorum;
maledictio autem matris eradicat fundamenta.
12Ne glorieris in contumelia patris tui,
non est enim tibi gloria eius confusio;
13gloria enim hominis ex honore patris sui,
et dedecus filii mater sine honore.
14Fili, suscipe senectam patris tui
et non contristes eum in vita illius;
15et, si defecerit sensu, veniam da
et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius.
Eleemosyna enim patris non erit in oblivione,
16nam pro peccatis ipsa plantabitur
17et in iustitia aedificabitur tibi;
et in die tribulationis commemorabitur tui,
et sicut in sereno glacies solventur tua peccata.
18Quam malae famae est, qui derelinquit patrem;
et maledictus a Deo, qui exasperat matrem.
19Fili, in mansuetudine opera tua perfice
et super hominem datorem diligeris.
20Quanto magnus es, humilia te in omnibus
et coram Deo invenies gratiam.
Multi sunt excelsi et gloriosi,
sed mansuetis revelat mysteria sua.
21Quoniam magna potentia Dei solius,
et ab humilibus honoratur.
22Altiora te ne quaesieris
et fortiora te ne scrutatus fueris;
sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper
et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
23Non est enim tibi necessarium
ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.
24In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter;
25plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.
26Multos quoque supplantavit suspicio illorum,
et species vana decepit sensus illorum.
Sine pupilla deerit lux,
sine scientia deerit sapientia.
27Cor durum male habebit in novissimo;
et, qui amat periculum, in illo peribit.
28Cor ingrediens duas vias non habebit successus,
et pravus corde in illis scandalizabitur.
29Cor nequam gravabitur doloribus,
et peccator adiciet peccatum ad peccatum.
30Plagis superborum non erit sanitas,
frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur.
31Cor sapientis intelleget verba sapientium,
et auris audiens concupiscet sapientiam.
32Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis
et in operibus iustitiae successus habebit.
33Ignem ardentem exstinguit aqua,
sic eleemosyna expiat peccata.
34Deus prospector est eius, qui reddit gratiam;
meminit eius in posterum,
et in tempore casus sui inveniet firmamentum.