Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Siracide 36


font

1Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos
et ostende nobis lucem miserationum tuarum;
2et immitte timorem tuum super gentes,
quae non exquisierunt te,
ut cognoscant quia non est Deus nisi tu,
et enarrent magnalia tua.
3Alleva manum tuam super gentes alienas,
ut videant potentiam tuam.
4Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,
sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
5ut cognoscant, sicut et nos cognovimus,
quoniam non est Deus praeter te, Domine.
6Innova signa et itera mirabilia,
7glorifica manum et firma brachium dextrum,
8excita furorem et effunde iram,
9tolle adversarium et afflige inimicum.
10Festina tempus et memento praefinitionis,
et enarrentur mirabilia tua.
11In ira flammae devoretur, qui salvatur;
et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
12Contere caput principum inimicorum
dicentium: “ Non est alius praeter nos!”.
13Congrega omnes tribus Iacob
et hereditabis eos sicut ab initio.
14Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum,
et Israel, quem coaequasti primogenito tuo.
15Miserere civitati sanctificationis tuae,
Ierusalem, loco requiei tuae.
16Reple Sion maiestate tua
et gloria tua templum tuum.
17Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt,
et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
18Da mercedem sustinentibus te,
ut prophetae tui fideles inveniantur.
Et exaudi orationes servorum tuorum,
19secundum beneplacitum super populo tuo,
et dirige nos in viam iustitiae,
et sciant omnes, qui habitant terram,
quia tu es Deus saeculorum.
20Omnem escam manducabit venter,
et est cibus cibo melior;
21fauces percipiunt cibum ferae,
et cor sensatum verba mendacia.
22Cor pravum dabit tristitiam,
et homo peritus retribuet illi.
23Omnem masculum excipiet mulier,
est autem filia melior filia.
24Species mulieris exhilarat faciem viri sui,
et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
25Insuper, si est super lingua eius curatio
et mitigatio et misericordia,
non est vir illius secundum filios hominum.
26Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem,
adiutorium secundum illum est et columna requiei.
27Ubi non est saepes, diripietur vinea,
et ubi non est mulier, ingemiscet errans.
28Quis credit ei, qui non habet nidum
et deflectens ubicumque obscuraverit,
quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?