Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Siracide 27


font

1Propter lucrum multi deliquerunt;
et, qui quaerit locupletari, avertet oculum suum.
2Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur,
sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum.
3
4Si non in timore Domini tenueris te,
instanter cito subvertetur domus tua.
5Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae,
sic peripsemata hominis in cogitatu illius.
6Vasa figuli probat fornax,
et homines iustos tentatio tribulationis.
7Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius,
sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
8Ante sermonem non laudes virum:
haec enim tentatio est hominum.
9Si sequaris iustitiam, apprehendes illam
et indues quasi poderem honoris
et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,
et in die agnitionis invenies firmamentum.
10Volatilia ad sibi similia conveniunt,
et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur.
11Leo venationi insidiatur semper,
sic peccata operantibus iniquitates.
12Loquela timorati semper in sapientia manet;
stultus autem sicut luna mutatur.
13In medio insensatorum serva tempus,
in medio autem cogitantium assiduus esto.
14Loquela stultorum odiosa,
et risus illorum in deliciis peccati.
15Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet,
et rixa illorum obturatio aurium.
16Effusio sanguinis rixa superborum,
et maledictio illorum auditus gravis.
17Qui denudat arcana, amici fidem perdit
et non inveniet amicum ad animum suum:
18dilige amicum et coniungere fide cum illo;
19quod, si denudaveris absconsa illius,
non persequeris post eum.
20Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum,
sic et qui perdit amicitiam proximi sui;
21et sicut qui dimittit avem de manu sua,
sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies.
22Non illum sequaris, quoniam longe abest;
effugit enim quasi caprea de laqueo,
quoniam vulnerata est anima eius;
23ultra eum non poteris colligare.
Et maledicti est concordatio,
24denudare autem amici mysteria
amputatio spei est.
25Annuens oculo fabricat iniqua;
qui novit eum, recedet ab illo.
26In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum
et super sermones tuos admirabitur;
novissime autem pervertet os suum
et in verbis tuis dabit scandalum.
27Multa odivi et non coaequavi ei,
et Dominus odiet illum.
28Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet,
et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
29Qui foveam fodit, incidet in eam,
et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo,
et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo.
30Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,
et non agnoscet, unde adveniat illi.
31Illusio et improperium superbo,
et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
32Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum,
dolor autem consumet illos, antequam moriantur.
33Ira et furor utraque exsecrabilia sunt,
et vir peccator continens erit illorum.