Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Siracide 46


font

1Fortis in bello Iesus filius Nun,
successor Moysi in prophetis,
qui fuit secundum nomen suum
2maximus in salutem electorum Dei,
qui vindicet in insurgentes hostes,
ut heredem faciat Israel.
3Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas
et iactando contra civitatem acinacem!
4Quis ante illum restitit?
Nam bella Domini ipse perduxit.
5An non in manu eius impeditus est sol,
et una dies facta est quasi duo?
6Invocavit Altissimum potentem
in oppugnando inimicos undique;
et audivit illum magnus Dominus
in saxis grandinis virtutis valde fortis.
7Impetum fecit contra gentem hostilem
et in descensu perdidit contrarios,
8ut cognoscant gentes armaturam eius,
quia contra Deum bellum eorum est:
etenim secutus est a tergo Potentis.
9Et in diebus Moysi misericordiam fecit,
ipse et Chaleb filius Iephonne,
stare contra congregationem,
prohibere gentem a peccatis
et perfringere murmur malitiae.
10Ideo et ipsi duo liberati sunt
a numero sescentorum milium peditum,
ut inducerent illos in hereditatem,
in terram, quae manat lac et mel.
11Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem,
et usque in senectutem permansit illi,
ut ascenderet in excelsum terrae locum;
et semen ipsius obtinuit hereditatem,
12ut viderent omnes filii Israel
quia bonum est obsequi Domino.
13Et iudices singuli suo nomine,
quorum non est corruptum cor,
qui non aversi sunt a Domino:
14sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
15et nomen eorum renovet
filiis illorum sanctorum virorum.
16Dilectus a Domino suo Samuel
propheta Domini instituit imperium
et unxit principes in gente sua.
17In lege Domini congregationem iudicavit,
et visitavit Deus Iacob,
et in fide sua probatus est propheta;
18et cognitus est in verbis suis fidelis in visione.
19Et invocavit Dominum omnipotentem,
in oppugnando hostes circumstantes undique,
in oblatione agni lactentis.
20Et intonuit de caelo Dominus
et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
21et contrivit principes Tyriorum
et omnes duces Philisthim.
22Et ante tempus dormitionis aeternae
testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius:
“ Pecunias et usque ad calceamenta
ab omni carne non accepi ”;
et non accusavit illum homo.
23Et, postquam dormivit, prophetavit
et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae
et exaltavit vocem suam de terra in prophetia
ad delendam impietatem gentis.