Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Siracide 38


font

1Honora medicum propter necessitatem;
etenim illum creavit Altissimus.
2A Deo est enim illi sapientia,
et a rege accipiet donationem.
3Disciplina medici exaltabit caput illius,
et in conspectu magnatorum collaudabitur.
4Altissimus creavit de terra medicamenta,
et vir prudens non abhorrebit illa.
5Nonne a ligno indulcata est aqua amara,
6ut agnoscerent homines virtutem illius?
Et dedit hominibus scientiam Altissimus,
ut honoraretur in mirabilibus suis.
7In his curans mitigabit dolorem,
et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,
ut non consumantur opera eius:
8et salus super faciem terrae.
9Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum,
sed ora Dominum, et ipse curabit te.
10Averte a delicto et dirige manus
et ab omni peccato munda cor tuum;
11da suavitatem et memoriam similaginis
et impingua oblationem pro opibus tuis.
Et da locum medico,
12etenim illum Dominus creavit;
et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.
13Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium.
14Ipsi vero Dominum deprecabuntur,
ut dirigat ad rectam cognitionem
et prosperet curationem.
15Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum,
incidet in manus medici.
16Fili, in mortuum produc lacrimas
et, quasi dira passus, incipe lamentationem
et secundum iudicium contege corpus illius
et non despicias sepulturam illius.
17Amare fer fletum et perfice lamentum
18et fac luctum secundum meritum eius,
uno die vel duobus propter detractionem,
et consolare propter tristitiam.
19A tristitia enim festinat mors,
et tristitia cordis flectit virtutem.
20In abductione permanet tristitia,
et vita inopis maledictio cordis.
21Ne dederis in tristitia cor tuum,
sed repelle eam a te et memento novissimorum.
22Ne ultra memineris: neque enim est conversio;
et huic nihil proderis et teipsum pessimabis.
23Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum:
mihi heri, et tibi hodie.
24In requie mortui requiescere fac memoriam eius
et consolare in illo in exitu spiritus sui.
25Sapientia scribae in opportunitate vacationis;
et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur.
Qua sapientia replebitur,
26qui tenet aratrum
et qui gloriatur in iaculo stimuli?
Boves agitat et conversatur in operibus eorum,
et enarratio eius in filiis taurorum.
27Cor suum dabit ad versandos sulcos,
et vigilia eius in sagina vaccarum.
28Sic omnis faber et architectus,
qui noctem tamquam diem transigit,
qui sculpit signacula sculptilia,
et assiduitas eius variare picturam;
cor suum dabit in similitudinem picturae,
et vigilia sua perficere opus.
29Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem
et considerans opus ferri;
vapor ignis uret carnes eius,
et in calore fornacis concertatur.
30Vox mallei exsurdat aurem eius,
et contra similitudinem vasis oculus eius.
31Cor suum dabit in consummationem operum
et vigilia sua ornare in perfectionem.
32Sic figulus sedens ad opus suum,
convertens pedibus suis rotam,
qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum,
et in numero est omnis operatio eius;
33in brachio suo formabit lutum
et ante canos suos curvabit virtutem suam:
34cor suum dabit, ut consummet linitionem,
et vigilia sua mundare fornacem.
35Omnes hi in manibus suis speraverunt,
et unusquisque in arte sua sapiens est.
36Sine his omnibus non aedificabitur civitas,
37et non inhabitabunt nec inambulabunt.
Verumtamen in consilium populi non requirentur
et in ecclesiam non transilient;
38super sellam iudicis non sedebunt
et decretum iudicii non intellegent
neque palam facient disciplinam et iudicium
et in parabolis non invenientur;
39sed creaturam laboris confirmabunt,
et sollicitudo illorum in operatione artis.