Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Siracide 29


font

1Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo;
et, qui confortat manu, mandata servat.
2Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius
et iterum redde proximo in tempore suo.
3Confirma verbum et fideliter age cum illo,
et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est.
4Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus
et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
5Donec accipiat, osculatur manus dantis
et de possessionibus proximi humiliat vocem suam;
6et in tempore redditionis postulabit tempus,
et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur.
7Si autem potuerit reddere, adversabitur;
solidi vix reddet dimidium
et computabit illud quasi inventionem.
8Sin autem, fraudabit illum pecunia sua
et possidebit illum inimicum gratis.
9Et convicia et maledicta reddet illi
et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
10Multi non causa nequitiae non fenerati sunt,
sed fraudari gratis timuerunt.
11Verumtamen super humilem longanimis esto
et pro eleemosyna non trahas illum.
12Propter mandatum assume pauperem
et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.
13Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum
et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
14Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi,
et proderit tibi magis quam aurum.
15Conclude eleemosynam in corde pauperis,
et haec pro te exorabit ab omni malo.
16.17
18Super scutum roboris et super lanceam ponderis
adversus inimicum tuum pugnabit pro te.
19Vir bonus fidem facit pro proximo suo;
et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem.
20Gratiam fideiussoris ne obliviscaris:
dedit enim pro te animam suam.
21
22Bona repromissoris dissipabit peccator,
et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
23
24Repromissio multos perdidit recte agentes
et commovit illos quasi fluctus maris;
25viros potentes transmigrare fecit,
et vagati sunt in gentibus alienis.
26Peccator transgrediens mandata Domini
incidet in repromissionem,
et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium.
27Sponde pro proximo secundum virtutem tuam,
sed attende tibi, ne incidas.
28Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum
et domus protegens turpitudinem.
29Melior est victus pauperis sub tegmine asserum
quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
30Super parvo et magno placeat tibi,
et improperium peregrinationis non audies.
31Vita nequam hospitandi de domo in domum,
et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
32Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia,
et ad haec amara audiet:
33“ Transi, hospes, et orna mensam
et, si quae in manu habes, ciba me! ”.
34“ Exi a facie honoratioris!
Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater ”.
35Gravia haec homini habenti sensum:
obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.