Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Siracide 49


font

1Memoria Iosiae in compositionem odoris
facta opere pigmentarii;
2in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria
et ut musica in convivio vini.
3Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis
et tulit abominationes impietatis;
4et gubernavit ad Dominum cor suum
et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
5Praeter David et Ezechiam et Iosiam,
omnes peccatum commiserunt;
6nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae
et contempserunt timorem Dei;
7dederunt enim regnum suum aliis
et gloriam suam alienae genti;
8incenderunt electam sanctuarii civitatem
et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
9Nam male tractaverunt illum,
ipse autem a ventre matris consecratus est propheta
evertere et eruere et perdere
et iterum aedificare et plantare et renovare.
10Ezechiel, qui vidit visionem gloriae,
quam ostendit illi in curru cherubim.
11Nam et commemoratus est inimicorum in imbre
et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
12Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo;
nam corroboraverunt Iacob
et redemerunt eos in fide virtutis.
13Quomodo amplificemus Zorobabel?
Nam et ipse quasi signum in dextera manu;
14sic et Iesua filius Iosedec.
Qui in diebus suis aedificaverunt domum
et exaltaverunt templum sanctum Domino
paratum in gloriam sempiternam.
15Et Nehemias: in memoria multi temporis,
qui erexit nobis muros eversos
et stare fecit portas et seras;
qui erexit domos nostras.
16Nemo creatus est in terra qualis Henoch;
nam et ipse assumptus est a terra.
17Neque ut Ioseph natus est homo,
princeps fratrum, firmamentum gentis;
18et ossa ipsius visitata sunt
et post mortem prophetaverunt.
19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt
et super omnem animam in origine Adam.