Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Siracide 25


font

1In tribus placitum est spiritui meo,
quae sunt probata coram Deo et hominibus:
2concordia fratrum et amor proximorum
et vir et mulier bene sibi consentientes.
3Tres species odivit anima mea,
et aggravor valde animae illorum:
4pauperem superbum, divitem mendacem,
senem fatuum et insensatum.
5In iuventute tua non congregasti;
quomodo in senectute tua invenies?
6Quam speciosum canitiei iudicium,
et presbyteris cognoscere consilium!
7Quam speciosa veteranis sapientia,
et gloriosis intellectus et consilium!
8Corona senum multa peritia,
et gloria illorum timor Dei.
9Novem insuspicabilia cordis magnificavi,
et decimum dicam in lingua hominibus:
10homo, qui iucundatur in filiis,
vivens et videns subversionem inimicorum suorum;
11beatus, qui habitat cum muliere sensata
et non arat in bove et in asino simul;
et qui lingua sua non est lapsus,
et qui non servivit indigno se;
12beatus, qui invenit amicum verum,
et qui enarrat iustitiam auri audienti;
13quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam,
sed non est super timentem Dominum.
14Timor Dei super omnia excedit;
15qui tenet illum, cui assimilabitur?
16Timor Dei initium dilectionis eius;
fides autem initium adhaesionis ei.
17Omnis plaga tristitia cordis est,
et omnis malitia nequitia mulieris.
18Et omnem plagam et non plagam cordis;
19et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris;
20et omnem calamitatem et non calamitatem odientium;
21et omnem vindictam et non vindictam inimicorum.
22Non est venenum nequius super venenum colubri,
23et non est ira super iram mulieris;
commorari leoni et draconi placebit
quam habitare cum muliere nequam.
24Nequitia mulieris immutat faciem eius
et obscurat vultum eius tamquam ursus.
In medio proximorum eius accumbet vir eius
25et invitus suspirabit amare.
26Parva omnis malitia prae malitia mulieris:
sors peccatorum cadat super illam.
27Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani,
sic mulier linguata homini quieto.
28Ne incidas in mulieris speciem
et non concupiscas mulieris opes.
29Ira et irreverentia et confusio magna
30mulier, si primatum habeat super virum suum.
31Cor humile et facies tristis
et plaga cordis mulier nequam.
32Manus debiles et genua dissoluta
mulier, quae non beatificat virum suum.
33A muliere initium factum est peccati,
et per illam omnes morimur.
34Non des aquae tuae exitum, nec modicum,
nec mulieri nequam veniam prodeundi.
35Si non ambulaverit ad manum tuam,
confundet te in conspectu inimicorum;
36a carnibus tuis abscinde illam
et dimitte illam de domo tua.