Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Siracide 35


font

1Qui conservat legem, multiplicat oblationes:
2sacrificium salutare est attendere mandatis.3
4Qui retribuit gratiam, offert similaginem,
et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.
5Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate,
et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
6Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
7haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
8Oblatio iusti impinguat altare,
et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;
9sacrificium iusti acceptum est,
et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
10Bono oculo gloriam redde Deo
et non minuas primitias manuum tuarum;
11in omni dato hilarem fac vultum tuum
et in exsultatione sanctifica decimas tuas;
12da Altissimo secundum datum eius
et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,
13quoniam Dominus retribuens est
et septies tantum reddet tibi.
14Noli offerre munera prava,
non enim suscipiet illa;
15et noli confidere in sacrificio iniusto,
quoniam Dominus iudex est,
et non est apud illum gloria personae.
16Non accipiet personam in pauperem
et deprecationem laesi exaudiet.
17Non despiciet preces pupilli
nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
18Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt,
et exclamatio eius super deducentem eas?
19A maxilla enim ascendunt usque ad caelum,
et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
20Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur,
et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
21Oratio humilis nubes penetrabit
et, donec propinquet, non consolabitur;
et non discedet, donec Altissimus aspiciat,
et iudex iustus faciat iudicium.
22Et Dominus non tardabit,
et Fortissimus non habebit in illis patientiam,
donec contribulet dorsum crudelium
23et gentibus reddet vindictam,
donec tollat multitudinem superborum
et sceptra iniquorum contribulet,
24donec reddat hominibus secundum actus suos
et opera Adae secundum praesumptionem illius,
25donec iudicet iudicium plebis suae
et oblectabit istos misericordia sua.
26Speciosa misericordia in tempore tribulationis,
quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.