Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Siracide 48


font

1Et surrexit Elias propheta quasi ignis,
et verbum ipsius quasi facula ardebat.
2Qui induxit in illos famem
et zelo suo paucos fecit eos.
3Verbo Domini continuit caelum
et deiecit de caelo ignem ter.
4Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis!
Et quis potest similiter gloriari tibi?
5Qui suscitasti mortuum de sorte mortis
ab inferis in verbo Domini.
6Qui deiecisti reges ad perniciem
et gloriosos de lecto suo
et confregisti facile potentiam ipsorum;
7qui audis in Sinai indicium
et in Horeb iudicia vindictae.
8Qui ungis reges ad retributionem
et prophetas facis successores post te;
9qui receptus es in turbine ignis
et in curru equorum igneorum;
10qui scriptus es paratus in tempora
lenire iracundiam Domini ante furorem,
convertere cor patris ad filium
et restituere tribus Iacob.
11Beati sunt, qui te viderunt
et in amicitia tua dormierunt!
12Nam et nos vita quidem vivemus,
post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
13Elias quidem in turbine tectus est,
et in Eliseo completus est spiritus eius.
In diebus suis non pertimuit principem,
et potentia nemo vicit illum;
14nec superavit illum verbum aliquod,
et mortuum prophetavit corpus eius.
15In vita sua fecit monstra
et in morte mirabilia operatus est.
16In omnibus istis non paenituit populum,
et non recesserunt a peccatis suis,
usque dum eiecti sunt de terra sua
et dispersi sunt in omnem terram;
17et relicta est gens perpauca,
et princeps in domo David.
18Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo;
alii autem multiplicaverunt peccata.
19Ezechias munivit civitatem suam
et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem
et aedificavit ad aquam puteum.
20In diebus ipsius ascendit Sennacherib
et misit Rabsacen et discessit,
et sustulit manum suam in Sion
et superbus factus est in exaltatione sua.
21Tunc mota sunt corda et manus ipsorum,
et doluerunt quasi parturientes mulieres
22et invocaverunt Dominum misericordem
et expandentes manus suas extulerunt ad eum,
et Sanctus audivit cito vocem ipsorum.
23Non est commemoratus peccatorum illorum
neque dedit illos inimicis suis,
sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae;
24percussit castra Assyriorum
et contrivit illos angelus eius.
25Nam fecit Ezechias quod placuit Deo
et fortiter ivit in via David patris sui,
quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua.
26In diebus ipsius retro rediit sol,
et addidit regi vitam.
27Spiritu magno vidit ultima
et consolatus est lugentes in Sion;
usque in sempiternum ostendit futura
28et abscondita, antequam evenirent.