Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 142


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ;
auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ;
exaudi me in tua justitia.
1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
2 Et non intres in judicium cum servo tuo,
quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
2 Voce mea ad Dominum clamo,
voce mea ad Dominum deprecor;
3 Quia persecutus est inimicus animam meam ;
humiliavit in terra vitam meam ;
collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
3 effundo in conspectu eius lamentationem meam,
et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
4 Et anxiatus est super me spiritus meus ;
in me turbatum est cor meum.
4 Cum deficit in me spiritus meus,
tu nosti semitas meas.
In via, qua ambulabam,
absconderunt laqueum mihi.
5 Memor fui dierum antiquorum ;
meditatus sum in omnibus operibus tuis :
in factis manuum tuarum meditabar.
5 Considerabam ad dexteram et videbam,
et non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me,
et non est qui requirat animam meam. -
6 Expandi manus meas ad te ;
anima mea sicut terra sine aqua tibi.
6 Clamavi ad te, Domine;
dixi: “ Tu es refugium meum,
portio mea in terra viventium.
7 Velociter exaudi me, Domine ;
defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me,
et similis ero descendentibus in lacum.
7 Intende ad deprecationem meam,
quia humiliatus sum nimis.
Libera me a persequentibus me,
quia confortati sunt super me.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,
quia in te speravi.
Notam fac mihi viam in qua ambulem,
quia ad te levavi animam meam.
8 Educ de custodia animam meam
ad confitendum nomini tuo;
me circumdabunt iusti,
cum retribueris mihi ”.
9 Eripe me de inimicis meis, Domine :
ad te confugi.
10 Doce me facere voluntatem tuam,
quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me :
in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos,
et perdes omnes qui tribulant animam meam,
quoniam ego servus tuus sum.