Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 130


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei,
neque ambulavi in magnis,
neque in mirabilibus super me.
1 Canticum ascensionum.
De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Si non humiliter sentiebam,
sed exaltavi animam meam :
sicut ablactatus est super matre sua,
ita retributio in anima mea.
2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
3 Speret Israël in Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.
3 Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est,
ut timeamus te.
5 Sustinui te, Domine,
sustinuit anima mea in verbo eius;
speravit
6 anima mea in Domino
magis quam custodes auroram.
Magis quam custodes auroram
7 speret Israel in Domino,
quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus eius.