Ecclesiasticus 39
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | תנ"ך - מקרא על פי המסורה |
|---|---|
| 1 Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit. | |
| 2 Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit. | |
| 3 Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur. | |
| 4 In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit. | |
| 5 In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit. | |
| 6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. | |
| 7 Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur. | |
| 8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur. | |
| 9 Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino. | |
| 10 Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit. | |
| 11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur. | |
| 12 Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. | |
| 13 Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem; | |
| 14 sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia. | |
| 15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi. | |
| 16 Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum. | |
| 17 Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; | |
| 18 quasi libanus odorem suavitatis habete, | |
| 19 florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis. | |
| 20 Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: | |
| 21 “ Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit! ”. Non est dicere: “ Quid est hoc? ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in tempore suo conquirentur. | |
| 22 In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum; | |
| 23 quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius. | |
| 24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius. | |
| 25 A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. | |
| 26 Non est dicere: “ Quid est hoc! ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in usum suum creata sunt. | |
| 27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit | |
| 28 et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet, | |
| 29 quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius. | |
| 30 Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala. | |
| 31 Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: | |
| 32 haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. | |
| 33 Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; | |
| 34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt: | |
| 35 ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; | |
| 36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios: | |
| 37 in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. | |
| 38 Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi: | |
| 39 “ Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit ”. | |
| 40 Non est dicere: “ Hoc illo nequius est ”: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. | |
| 41 Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini. |