Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Proverbi 3


font

1Fili mi, ne obliviscaris legis meae,
et praecepta mea cor tuum custodiat;
2longitudinem enim dierum et annos vitae
et pacem apponent tibi.
3Misericordia et veritas te non deserant;
circumda eas gutturi tuo
et describe in tabulis cordis tui,
4et invenies gratiam et successum bonum
coram Deo et hominibus.
5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo
et ne innitaris prudentiae tuae.
6In omnibus viis tuis cogita illum,
et ipse diriget gressus tuos.
7Ne sis sapiens apud temetipsum;
time Dominum et recede a malo.
8Sanitas quippe erit umbilico tuo,
et irrigatio ossibus tuis.
9Honora Dominum de tua substantia
et de primitiis omnium frugum tuarum,
10et implebuntur horrea tua frumento,
et vino torcularia tua redundabunt.
11Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias
nec asperneris, cum ab eo corriperis:
12quem enim diligit, Dominus corripit
et quasi pater in filio complacet sibi.
13Beatus homo, qui invenit sapientiam
et qui affluit prudentia:
14melior est acquisitio eius negotiatione argenti,
et auro primo fructus eius.
15Pretiosior est cunctis gemmis,
et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;
16longitudo dierum in dextera eius,
et in sinistra illius divitiae et gloria.
17Viae eius viae pulchrae,
et omnes semitae illius pacificae.
18Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam;
et, qui tenuerit eam, beatus.
19Dominus sapientia fundavit terram,
stabilivit caelos prudentia;
20sapientia illius eruperunt abyssi,
et nubes rorem stillant.
21Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis;
custodi prudentiam atque consilium,
22et erit vita animae tuae,
et gratia collo tuo;
23tunc ambulabis fiducialiter in via tua,
et pes tuus non impinget.
24Si dormieris, non timebis;
quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25Ne paveas repentino terrore
et irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.
26Dominus enim erit in latere tuo
et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur,
si in potestate manus tuae est, ut facias.
28Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere,
cras dabo tibi ”, cum statim possis dare.
29Ne moliaris amico tuo malum,
cum ille apud te sedeat cum fiducia.
30Ne contendas adversus hominem frustra,
cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31Ne aemuleris hominem iniustum
nec imiteris omnes vias eius,
32quia abominatio Domini est omnis pravus,
et cum simplicibus societas eius.
33Maledictio a Domino in domo impii,
habitacula autem iustorum benedicentur.
34Ipse deludet illusores
et mansuetis dabit gratiam;
35gloriam sapientes possidebunt,
stultorum exaltatio ignominia.