Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Proverbi 16


font

1Hominis est animum praeparare,
et Domini est responsio linguae.
2Omnes viae hominis purae sunt oculis eius,
spirituum ponderator est Dominus.
3Revela Domino opera tua,
et dirigentur cogitationes tuae.
4Universa secundum proprium finem operatus est Dominus;
impium quoque ad diem malum.
5Abominatio Domini est omnis arrogans;
manus in manu, non erit innocens.
6Misericordia et veritate redimitur iniquitas,
et in timore Domini declinatur a malo.
7Cum placuerint Domino viae hominis,
inimicos quoque eius convertet ad pacem.
8Melius est parum cum iustitia
quam multi fructus sine aequitate.
9Cor hominis disponit viam suam,
sed Domini est dirigere gressus eius.
10Divinatio in labiis regis,
in iudicio non errabit os eius.
11Pondus et statera iusta Domini sunt,
et opera eius omnes lapides sacculi.
12Abominantur reges agere impie,
quoniam iustitia firmatur solium.
13Voluntas regum labia iusta;
qui recta loquitur, diligetur.
14Indignatio regis nuntii mortis,
et vir sapiens placabit eam.
15In lumine vultus regis vita,
et voluntas eius quasi imber serotinus.
16Possidere sapientiam quanto melius est auro;
et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
17Semita iustorum declinare a malo;
custos animae suae, qui servat viam suam.
18Contritionem praecedit superbia,
et ante ruinam exaltatio spiritus.
19Melius est humiliari cum mitibus
quam dividere spolia cum superbis.
20Eruditus in verbo reperiet bona;
et, qui sperat in Domino, beatus est.
21Qui sapiens est corde, appellabitur prudens;
et dulcedo labiorum addet doctrinam.
22Fons vitae eruditio possidentis;
poena stultorum stultitia.
23Cor sapientis erudiet os eius
et labiis eius addet doctrinam.
24Favus mellis composita verba,
dulcedo animae et sanitas ossium.
25Est via, quae videtur homini recta,
et novissima eius ducunt ad mortem.
26Anima laborantis laborat sibi,
quia compulit eum os suum.
27Vir impius fodit malum,
et in labiis eius quasi ignis ardens.
28Homo perversus suscitat lites,
et mussitator separat familiares.
29Vir iniquus lactat amicum suum
et ducit eum per viam non bonam.
30Qui attonitis oculis cogitat prava,
comprimens labia sua perficit malum.
31Corona dignitatis canities,
quae in viis iustitiae reperietur.
32Melior est patiens viro forti,
et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
33Sortes mittuntur in sinum,
sed a Domino temperantur.