Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Proverbi 23


font

1Quando sederis, ut comedas cum principe,
diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
2et statue cultrum in gutture tuo,
si avidus es.
3Ne desideres de cibis eius,
quia est panis mendacii.
4Noli laborare, ut diteris,
sed in prudentia tua acquiesce.
5Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;
quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
6Ne comedas cum homine invido
et ne desideres cibos eius;
7quoniam sicut aestimavit in animo suo,
ita ipse est.
“ Comede et bibe ” dicet tibi,
et mens eius non est tecum.
8Buccellam, quam comederas, evomes
et perdes pulchros sermones tuos.
9In auribus insipientium ne loquaris,
quia despicient doctrinam eloquii tui.
10Ne attingas terminos viduae
et agrum pupillorum ne introeas:
11redemptor enim illorum fortis est,
et ipse iudicabit contra te causam illorum.
12Introduc ad doctrinam cor tuum
et aures tuas ad verba scientiae.
13Noli subtrahere a puero disciplinam;
si enim percusseris eum virga, non morietur:
14tu virga percuties eum
et animam eius de inferno liberabis.
15Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum,
gaudebit tecum et cor meum,
16et exsultabunt renes mei,
cum locuta fuerint rectum labia tua.
17Non aemuletur cor tuum peccatores,
sed in timore Domini esto tota die,
18quia est tibi posteritas,
et praestolatio tua non auferetur.
19Audi, fili mi, et esto sapiens
et dirige in via animum tuum.
20Noli esse in conviviis potatorum
nec in comissationibus carnis,
21quia vacantes potibus et comissatores consumentur,
et vestietur pannis dormitatio.
22Audi patrem tuum, qui genuit te,
et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
23Veritatem eme et noli vendere;
sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
24Exsultat gaudio pater iusti;
qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
25gaudeat pater tuus et mater tua,
et exsultet, quae genuit te.
26Praebe, fili mi, cor tuum mihi,
et oculi tui vias meas custodiant.
27Fovea enim profunda est meretrix,
et puteus angustus aliena,
28nam insidiatur ipsa in via quasi latro
et iniquos in hominibus addet.
29Cui “ Vae ”? Cui “ Eheu ”?
Cui rixae? Cui querela?
Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
30His, qui commorantur in vino
et eunt, ut scrutentur mixtum.
31Ne intuearis vinum, quando flavescit,
cum splenduerit in calice color eius:
ingreditur blande,
32sed in novissimo mordebit ut coluber
et sicut regulus vulnerat.
33Oculi tui videbunt extranea,
et cor tuum loquetur perversa;
34et eris sicut dormiens in medio mari
et quasi sopitus ad malum navis:
35“ Verberaverunt me, sed non dolui,
percusserunt me, et ego non sensi;
quando evigilabo et rursus illud requiram? ”.