Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Proverbi 5


font

1Fili mi, attende ad sapientiam meam,
et prudentiae meae inclina aurem tuam,
2ut custodias cogitationes,
et disciplinam labia tua conservent.
3Favum enim stillant labia meretricis,
et nitidius oleo guttur eius;
4novissima autem illius amara quasi absinthium
et acuta quasi gladius biceps.
5Pedes eius descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius tendunt;
6cum non observet semitam vitae,
vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
7Nunc ergo, fili mi, audi me
et ne recedas a verbis oris mei.
8Longe fac ab ea viam tuam
et ne appropinques foribus domus eius.
9Ne des alienis honorem tuum
et annos tuos crudeli,
10ne forte impleantur extranei viribus tuis,
et labores tui sint in domo aliena,
11et gemas in novissimis,
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
12et dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam,
et increpationes renuit cor meum,
13nec audivi vocem docentium me
et magistris non inclinavi aurem meam?
14Paene fui in omni malo,
in medio ecclesiae et synagogae ”.
15Bibe aquam de cisterna tua
et fluenta putei tui,
16ne deriventur fontes tui foras,
et in plateis rivi aquarum;
17habeto eas solus,
nec sint alieni participes tui.
18Sit vena tua benedicta,
et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
19cerva carissima et gratissimus hinnulus,
blanditiae eius inebrient te in omni tempore,
in amore eius delectare iugiter.
20Quare seduceris, fili mi, ab aliena
et foveris in sinu extraneae?
21Quoniam ante Dominum viae hominis,
et omnes gressus eius considerat.
22Iniquitates suae capient impium,
et funibus peccatorum suorum constringetur.
23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,
et in multitudine stultitiae suae decipietur.