Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Proverbi 6


font

1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam;
2illaqueatus es verbis oris tui
et captus propriis sermonibus.
3Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui;
discurre, prosternere, insta amico tuo.
4Ne dederis somnum oculis tuis
nec palpebris tuis dormitationem.
5Eruere quasi dammula de rete,
et quasi avis de manu aucupis.
6Vade ad formicam, o piger,
et considera vias eius et disce sapientiam.
7Quae, cum non habeat ducem
nec praeceptorem nec principem,
8parat in aestate cibum sibi
et congregat in messe, quod comedat.
9Usquequo, piger, dormies?
Quando consurges e somno tuo?
10Paululum dormis, paululum dormitas,
paululum conseres manus, ut dormias;
11et veniet tibi quasi viator egestas,
et pauperies quasi vir armatus.
12Homo iniquus, vir inutilis,
graditur ore perverso;
13annuit oculis, terit pede,
digito loquitur.
14Prava in corde suo machinatur,
malum in omni tempore, iurgia seminat.
15Ideo extemplo veniet perditio sua,
et subito conteretur nec habebit medicinam.
16Sex sunt, quae odit Dominus,
et septem detestatur anima eius:
17oculos sublimes, linguam mendacem,
manus effundentes innoxium sanguinem,
18cor machinans cogitationes pravas,
pedes veloces ad currendum in malum,
19proferentem mendacia, testem fallacem
et eum, qui seminat inter fratres discordias.
20Conserva, fili mi, praecepta patris tui
et ne reicias legem matris tuae;
21liga ea in corde tuo iugiter
et circumda gutturi tuo.
22Cum ambulaveris, dirigent te,
cum dormieris, custodient te
et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux,
et via vitae increpatio disciplinae,
24ut custodiant te a muliere mala
et a blanda lingua extraneae;
25non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum,
nec capiaris nutibus illius:
26pretium enim scorti vix est torta panis,
mulier autem viri pretiosam animam capit.
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,
et vestimenta illius non ardebunt?
28Aut ambulare super prunas,
et non comburentur plantae eius?
29Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui;
non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
30Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit,
ut esurientem impleat animam.
31Deprehensus quoque reddet septuplum
et omnem substantiam domus suae tradet.
32Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;
perdet animam suam, qui hoc fecerit.
33Plagam et ignominiam congregat sibi,
et opprobrium illius non delebitur.
34Quia zelus est furor viri,
et non parcet in die vindictae
35nec accipiet personam tuam in piaculum
nec suscipiet dona plurima.