Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Proverbi 24


font

1Ne aemuleris viros malos
nec desideres esse cum eis,
2quia rapinas meditatur mens eorum,
et perniciem labia eorum loquuntur.
3Sapientia aedificabitur domus,
et prudentia roborabitur.
4In doctrina replebuntur cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5Vir sapiens fortis est,
et vir doctus firmat robur.
6Quia cum dispositione parabis tibi bellum,
et erit salus, ubi multa consilia sunt.
7Excelsa stulto sapientia,
in porta non aperiet os suum.
8Qui cogitat mala facere,
vir perniciosus vocabitur.
9Cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor.
10Si fueris lassus in die angustiae,
coartabitur fortitudo tua.
11Erue eos, qui ducuntur ad mortem;
et, qui trahuntur ad interitum, retine.
12Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”;
nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit,
et servatorem animae tuae nihil fallit
reddetque homini iuxta opera sua?
13Comede, fili mi, mel, quia bonum est
et favum dulcissimum gutturi tuo.
14Sic, scito, est sapientia animae tuae;
quam cum inveneris, erit tibi posteritas,
et spes tua non peribit.
15Ne insidieris, o nequam, domui iusti
neque vastes requiem eius.
16Septies enim cadet iustus et resurget;
impii autem corruent in malum.
17Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas,
et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
18ne forte videat Dominus, et displiceat ei
et auferat ab eo iram suam.
19Ne succendas ira in pessimos
nec aemuleris impios,
20quoniam non erit posteritas maligno,
et lucerna impiorum exstinguetur.
21Time Dominum, fili mi, et regem
et cum nova sectantibus non commiscearis,
22quoniam repente consurget perditio eorum,
et ruinam utriusque quis novit?
23Haec quoque sapientibus:
Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
24Qui dicit impio: “ Iustus es ”,
maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.
25Qui vero arguunt eum, laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio boni.
26Labia deosculatur,
qui recta verba respondet.
27Praepara foris opus tuum
et diligenter exerce illud in agro tuo,
ut postea aedifices domum tuam.
28Ne sis testis frustra contra proximum tuum
nec decipias quemquam labiis tuis.
29Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei,
reddam viro secundum opus suum ”.
30Per agrum hominis pigri transivi
et per vineam viri sensu carentis:
31et ecce totum repleverant urticae,
et operuerant superficiem eius spinae,
et maceria lapidum destructa erat;
32quod cum vidissem, posui in corde meo,
vidi, didici disciplinam:
33“ Parum dormies, modicum dormitabis,
pauxillum manus conseres, ut quiescas,
34et veniet tibi quasi cursor egestas,
et mendicitas quasi vir armatus ”.