Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Giobbe 26


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Respondens autem Iob dixit:
1 Respondens autem Job dixit :
2 “ Quomodo adiuvisti imbecillem?
Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
2 Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ?
et sustentas brachium ejus qui non est fortis ?
3 Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam?
Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!
3 Cui dedisti consilium ?
forsitan illi qui non habet sapientiam :
et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
4 Quem docere voluisti?
Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?
4 Quem docere voluisti ?
nonne eum qui fecit spiramentum ?
5 Ecce umbrae gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
5 Ecce gigantes gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
6 Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum Perditioni.
6 Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum perditioni.
7 Qui extendit aquilonem super vacuum
et appendit terram super nihilum.
7 Qui extendit aquilonem super vacuum,
et appendit terram super nihilum.
8 Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
8 Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
9 Qui operit faciem solii sui
expandens super illud nebulam suam.
9 Qui tenet vultum solii sui,
et expandit super illud nebulam suam.
10 Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebrae.
10 Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebræ.
11 Columnae caeli contremiscunt
et pavent ab increpatione eius.
11 Columnæ cæli contremiscunt,
et pavent ad nutum ejus.
12 In fortitudine sua terruit mare
et prudentia sua percussit Rahab.
12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt,
et prudentia ejus percussit superbum.
13 Spiritus eius serenavit caelos,
et manus eius confodit colubrum fugientem.
13 Spiritus ejus ornavit cælos,
et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
14 Ecce haec sunt termini viarum eius;
et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”.
14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus :
et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?