Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giobbe 21


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Respondens autem Iob dixit:
1 Respondens autem Job, dixit :
2 “ Audite, quaeso, sermones
meos,
et sint haec consolationes vestrae.
2 Audite, quæso, sermones meos,
et agite pœnitentiam.
3 Sustinete me, et ego loquar;
et post verba mea ridebitis.
3 Sustinete me, et ego loquar :
et post mea, si videbitur, verba, ridete.
4 Numquid contra hominem disputatio mea est,
ut merito non debeam impatiens fieri?
4 Numquid contra hominem disputatio mea est,
ut merito non debeam contristari ?
5 Attendite me et obstupescite
et superponite digitum ori vestro.
5 Attendite me et obstupescite,
et superponite digitum ori vestro.
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,
et concutit carnem meam tremor.
7 Quare ergo impii vivunt,
senuerunt confortatique sunt divitiis?
7 Quare ergo impii vivunt,
sublevati sunt, confortatique divitiis ?
8 Semen eorum permanet coram eis,
et progenies eorum in conspectu eorum.
8 Semen eorum permanet coram eis :
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
9 Domus eorum securae sunt et pacatae,
et non est virga Dei super illos.
9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ,
et non est virga Dei super illos.
10 Bos eorum concepit et non abortivit,
vacca peperit et non est privata fetu suo.
10 Bos eorum concepit, et non abortivit :
vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum exsultant lusibus.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,
et infantes eorum exultant lusibus.
12 Tenent tympanum et citharam
et gaudent ad sonitum organi.
12 Tenent tympanum et citharam,
et gaudent ad sonitum organi.
13 Ducunt in bonis dies suos
et in puncto ad inferna descendunt.
13 Ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerant Deo: “Recede a nobis!
Scientiam viarum tuarum nolumus.
14 Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,
et scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei,
et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?
et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
16 Sint in manu eorum bona sua;
consilium vero impiorum longe sit a me.
16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,
consilium impiorum longe sit a me.
17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur,
et superveniet eis pernicies,
et dolores dividet in furore suo?
17 Quoties lucerna impiorum extinguetur,
et superveniet eis inundatio,
et dolores dividet furoris sui ?
18 Erunt sicut paleae ante faciem venti,
et sicut favilla, quam turbo dispergit.
18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti,
et sicut favilla quam turbo dispergit.
19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”.
Retribuat illi, ut sciat.
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris,
et cum reddiderit, tunc sciet.
20 Videbunt oculi eius interfectionem suam,
et de furore Omnipotentis bibet.
20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam,
et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
et si numerus mensium eius recidetur?
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,
et si numerus mensium ejus dimidietur ?
22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam,
qui excelsos iudicat?
22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam,
qui excelsos judicat ?
23 Iste moritur robustus et sanus,
dives et felix;
23 Iste moritur robustus et sanus,
dives et felix :
24 viscera eius plena sunt adipe,
et medullis ossa illius irrigantur.
24 viscera ejus plena sunt adipe,
et medullis ossa illius irrigantur :
25 Alius vero moritur in amaritudine animae
absque ullis opibus;
25 alius vero moritur in amaritudine animæ
absque ullis opibus :
26 et tamen simul in pulvere dormient,
et vermes operient eos.
26 et tamen simul in pulvere dormient,
et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras
et sententias contra me iniquas.
27 Certe novi cogitationes vestras,
et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim: “Ubi est domus principis,
et ubi tabernacula impiorum?”.
28 Dicitis enim : Ubi est domus principis ?
et ubi tabernacula impiorum ?
29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus
et signa eorum non agnovistis?
29 Interrogate quemlibet de viatoribus,
et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :
30 Quia in diem perditionis servatur malus
et ad diem furoris abducetur.
30 quia in diem perditionis servatur malus,
et ad diem furoris ducetur.
31 Quis arguet coram eo viam eius,
et, quae fecit, quis reddet illi?
31 Quis arguet coram eo viam ejus ?
et quæ fecit, quis reddet illi ?
32 Ipse ad sepulcra ducetur,
et super tumulum vigilabunt.
32 Ipse ad sepulchra ducetur,
et in congerie mortuorum vigilabit.
33 Dulces erunt ei glebae vallis,
et post se omnem hominem trahet
et ante se innumerabiles.
33 Dulcis fuit glareis Cocyti,
et post se omnem hominem trahet,
et ante se innumerabiles.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra,
et responsionis vestrae restat perfidia? ”.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra,
cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?