1In finem, in carminibus. Intellectus David,
2cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
3Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
5Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
7Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
8Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc