1In finem. Filiis Core ad intellectum.
2Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
6In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
8salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
9In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
10Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
13Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
16Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
17a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
23Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
24Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
25Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
26Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc