1Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
2qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
5Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
6Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
8Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
9Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
11Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
12et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
13Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
17Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
20Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc