1Respondens autem Iob dixit:
2“ Quomodo adiuvisti imbecillem?
Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
3Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam?
Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!
4Quem docere voluisti?
Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?
5Ecce umbrae gemunt sub aquis,
et qui habitant cum eis.
6Nudus est infernus coram illo,
et nullum est operimentum Perditioni.
7Qui extendit aquilonem super vacuum
et appendit terram super nihilum.
8Qui ligat aquas in nubibus suis,
ut non erumpant pariter deorsum.
9Qui operit faciem solii sui
expandens super illud nebulam suam.
10Terminum circumdedit aquis,
usque dum finiantur lux et tenebrae.
11Columnae caeli contremiscunt
et pavent ab increpatione eius.
12In fortitudine sua terruit mare
et prudentia sua percussit Rahab.
13Spiritus eius serenavit caelos,
et manus eius confodit colubrum fugientem.
14Ecce haec sunt termini viarum eius;
et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc