Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbi 6


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam;
1 בני אם ערבת לרעך תקעת לזר כפיך
2 illaqueatus es verbis oris tui
et captus propriis sermonibus.
2 נוקשת באמרי פיך נלכדת באמרי פיך
3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui;
discurre, prosternere, insta amico tuo.
3 עשה זאת אפוא בני והנצל כי באת בכף רעך לך התרפס ורהב רעיך
4 Ne dederis somnum oculis tuis
nec palpebris tuis dormitationem.
4 אל תתן שנה לעיניך ותנומה לעפעפיך
5 Eruere quasi dammula de rete,
et quasi avis de manu aucupis.
5 הנצל כצבי מיד וכצפור מיד יקוש
6 Vade ad formicam, o piger,
et considera vias eius et disce sapientiam.
6 לך אל נמלה עצל ראה דרכיה וחכם
7 Quae, cum non habeat ducem
nec praeceptorem nec principem,
7 אשר אין לה קצין שטר ומשל
8 parat in aestate cibum sibi
et congregat in messe, quod comedat.
8 תכין בקיץ לחמה אגרה בקציר מאכלה
9 Usquequo, piger, dormies?
Quando consurges e somno tuo?
9 עד מתי עצל תשכב מתי תקום משנתך
10 Paululum dormis, paululum dormitas,
paululum conseres manus, ut dormias;
10 מעט שנות מעט תנומות מעט חבק ידים לשכב
11 et veniet tibi quasi viator egestas,
et pauperies quasi vir armatus.
11 ובא כמהלך ראשך ומחסרך כאיש מגן
12 Homo iniquus, vir inutilis,
graditur ore perverso;
12 אדם בליעל איש און הולך עקשות פה
13 annuit oculis, terit pede,
digito loquitur.
13 קרץ בעינו מלל ברגלו מרה באצבעתיו
14 Prava in corde suo machinatur,
malum in omni tempore, iurgia seminat.
14 תהפכות בלבו חרש רע בכל עת מדנים ישלח
15 Ideo extemplo veniet perditio sua,
et subito conteretur nec habebit medicinam.
15 על כן פתאם יבוא אידו פתע ישבר ואין מרפא
16 Sex sunt, quae odit Dominus,
et septem detestatur anima eius:
16 שש הנה שנא יהוה ושבע תועבות נפשו
17 oculos sublimes, linguam mendacem,
manus effundentes innoxium sanguinem,
17 עינים רמות לשון שקר וידים שפכות דם נקי
18 cor machinans cogitationes pravas,
pedes veloces ad currendum in malum,
18 לב חרש מחשבות און רגלים ממהרות לרוץ לרעה
19 proferentem mendacia, testem fallacem
et eum, qui seminat inter fratres discordias.
19 יפיח כזבים עד שקר ומשלח מדנים בין אחים
20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui
et ne reicias legem matris tuae;
20 נצר בני מצות אביך ואל תטש תורת אמך
21 liga ea in corde tuo iugiter
et circumda gutturi tuo.
21 קשרם על לבך תמיד ענדם על גרגרתך
22 Cum ambulaveris, dirigent te,
cum dormieris, custodient te
et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
22 בהתהלכך תנחה אתך בשכבך תשמר עליך והקיצות היא תשיחך
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,
et via vitae increpatio disciplinae,
23 כי נר מצוה ותורה אור ודרך חיים תוכחות מוסר
24 ut custodiant te a muliere mala
et a blanda lingua extraneae;
24 לשמרך מאשת רע מחלקת לשון נכריה
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum,
nec capiaris nutibus illius:
25 אל תחמד יפיה בלבבך ואל תקחך בעפעפיה
26 pretium enim scorti vix est torta panis,
mulier autem viri pretiosam animam capit.
26 כי בעד אשה זונה עד ככר לחם ואשת איש נפש יקרה תצוד
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,
et vestimenta illius non ardebunt?
27 היחתה איש אש בחיקו ובגדיו לא תשרפנה
28 Aut ambulare super prunas,
et non comburentur plantae eius?
28 אם יהלך איש על הגחלים ורגליו לא תכוינה
29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui;
non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
29 כן הבא אל אשת רעהו לא ינקה כל הנגע בה
30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit,
ut esurientem impleat animam.
30 לא יבוזו לגנב כי יגנוב למלא נפשו כי ירעב
31 Deprehensus quoque reddet septuplum
et omnem substantiam domus suae tradet.
31 ונמצא ישלם שבעתים את כל הון ביתו יתן
32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;
perdet animam suam, qui hoc fecerit.
32 נאף אשה חסר לב משחית נפשו הוא יעשנה
33 Plagam et ignominiam congregat sibi,
et opprobrium illius non delebitur.
33 נגע וקלון ימצא וחרפתו לא תמחה
34 Quia zelus est furor viri,
et non parcet in die vindictae
34 כי קנאה חמת גבר ולא יחמול ביום נקם
35 nec accipiet personam tuam in piaculum
nec suscipiet dona plurima.
35 לא ישא פני כל כפר ולא יאבה כי תרבה שחד