Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Proverbi 5


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Fili mi, attende ad sapientiam meam,
et prudentiae meae inclina aurem tuam,
1 בני לחכמתי הקשיבה לתבונתי הט אזנך
2 ut custodias cogitationes,
et disciplinam labia tua conservent.
2 לשמר מזמות ודעת שפתיך ינצרו
3 Favum enim stillant labia meretricis,
et nitidius oleo guttur eius;
3 כי נפת תטפנה שפתי זרה וחלק משמן חכה
4 novissima autem illius amara quasi absinthium
et acuta quasi gladius biceps.
4 ואחריתה מרה כלענה חדה כחרב פיות
5 Pedes eius descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius tendunt;
5 רגליה ירדות מות שאול צעדיה יתמכו
6 cum non observet semitam vitae,
vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit.
6 ארח חיים פן תפלס נעו מעגלתיה לא תדע
7 Nunc ergo, fili mi, audi me
et ne recedas a verbis oris mei.
7 ועתה בנים שמעו לי ואל תסורו מאמרי פי
8 Longe fac ab ea viam tuam
et ne appropinques foribus domus eius.
8 הרחק מעליה דרכך ואל תקרב אל פתח ביתה
9 Ne des alienis honorem tuum
et annos tuos crudeli,
9 פן תתן לאחרים הודך ושנתיך לאכזרי
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,
et labores tui sint in domo aliena,
10 פן ישבעו זרים כחך ועצביך בבית נכרי
11 et gemas in novissimis,
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum
11 ונהמת באחריתך בכלות בשרך ושארך
12 et dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam,
et increpationes renuit cor meum,
12 ואמרת איך שנאתי מוסר ותוכחת נאץ לבי
13 nec audivi vocem docentium me
et magistris non inclinavi aurem meam?
13 ולא שמעתי בקול מורי ולמלמדי לא הטיתי אזני
14 Paene fui in omni malo,
in medio ecclesiae et synagogae ”.
14 כמעט הייתי בכל רע בתוך קהל ועדה
15 Bibe aquam de cisterna tua
et fluenta putei tui,
15 שתה מים מבורך ונזלים מתוך בארך
16 ne deriventur fontes tui foras,
et in plateis rivi aquarum;
16 יפוצו מעינתיך חוצה ברחבות פלגי מים
17 habeto eas solus,
nec sint alieni participes tui.
17 יהיו לך לבדך ואין לזרים אתך
18 Sit vena tua benedicta,
et laetare cum muliere adulescentiae tuae;
18 יהי מקורך ברוך ושמח מאשת נעורך
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus,
blanditiae eius inebrient te in omni tempore,
in amore eius delectare iugiter.
19 אילת אהבים ויעלת חן דדיה ירוך בכל עת באהבתה תשגה תמיד
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena
et foveris in sinu extraneae?
20 ולמה תשגה בני בזרה ותחבק חק נכריה
21 Quoniam ante Dominum viae hominis,
et omnes gressus eius considerat.
21 כי נכח עיני יהוה דרכי איש וכל מעגלתיו מפלס
22 Iniquitates suae capient impium,
et funibus peccatorum suorum constringetur.
22 עוונותיו ילכדנו את הרשע ובחבלי חטאתו יתמך
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,
et in multitudine stultitiae suae decipietur.
23 הוא ימות באין מוסר וברב אולתו ישגה