1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
2sed in lege Domini voluntas ejus,
et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo :
et folium ejus non defluet ;
et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4Non sic impii, non sic ;
sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5Ideo non resurgent impii in judicio,
neque peccatores in concilio justorum :
6quoniam novit Dominus viam justorum,
et iter impiorum peribit.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc