Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbi 23


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Quando sederis, ut comedas cum principe,
diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam,
1 Quando sederis ut comedas cum principe,
diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
2 et statue cultrum in gutture tuo,
si avidus es.
2 Et statue cultrum in gutture tuo :
si tamen habes in potestate animam tuam.
3 Ne desideres de cibis eius,
quia est panis mendacii.
3 Ne desideres de cibis ejus,
in quo est panis mendacii.
4 Noli laborare, ut diteris,
sed in prudentia tua acquiesce.
4 Noli laborare ut diteris,
sed prudentiæ tuæ pone modum.
5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt;
quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,
quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6 Ne comedas cum homine invido
et ne desideres cibos eius;
6 Ne comedas cum homine invido,
et ne desideres cibos ejus :
7 quoniam sicut aestimavit in animo suo,
ita ipse est.
“ Comede et bibe ” dicet tibi,
et mens eius non est tecum.
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris
æstimat quod ignorat.
Comede et bibe, dicet tibi ;
et mens ejus non est tecum.
8 Buccellam, quam comederas, evomes
et perdes pulchros sermones tuos.
8 Cibos quos comederas evomes,
et perdes pulchros sermones tuos.
9 In auribus insipientium ne loquaris,
quia despicient doctrinam eloquii tui.
9 In auribus insipientium ne loquaris,
qui despicient doctrinam eloquii tui.
10 Ne attingas terminos viduae
et agrum pupillorum ne introeas:
10 Ne attingas parvulorum terminos,
et agrum pupillorum ne introëas :
11 redemptor enim illorum fortis est,
et ipse iudicabit contra te causam illorum.
11 propinquus enim illorum fortis est,
et ipse judicabit contra te causam illorum.
12 Introduc ad doctrinam cor tuum
et aures tuas ad verba scientiae.
12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,
et aures tuæ ad verba scientiæ.
13 Noli subtrahere a puero disciplinam;
si enim percusseris eum virga, non morietur:
13 Noli subtrahere a puero disciplinam :
si enim percusseris eum virga, non morietur.
14 tu virga percuties eum
et animam eius de inferno liberabis.
14 Tu virga percuties eum,
et animam ejus de inferno liberabis.
15 Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum,
gaudebit tecum et cor meum,
15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,
gaudebit tecum cor meum :
16 et exsultabunt renes mei,
cum locuta fuerint rectum labia tua.
16 et exsultabunt renes mei,
cum locuta fuerint rectum labia tua.
17 Non aemuletur cor tuum peccatores,
sed in timore Domini esto tota die,
17 Non æmuletur cor tuum peccatores,
sed in timore Domini esto tota die :
18 quia est tibi posteritas,
et praestolatio tua non auferetur.
18 quia habebis spem in novissimo,
et præstolatio tua non auferetur.
19 Audi, fili mi, et esto sapiens
et dirige in via animum tuum.
19 Audi, fili mi, et esto sapiens,
et dirige in via animum tuum.
20 Noli esse in conviviis potatorum
nec in comissationibus carnis,
20 Noli esse in conviviis potatorum,
nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
21 quia vacantes potibus et comissatores consumentur,
et vestietur pannis dormitatio.
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,
et vestietur pannis dormitatio.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te,
et ne contemnas, cum senuerit mater tua.
22 Audi patrem tuum, qui genuit te,
et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23 Veritatem eme et noli vendere;
sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam.
23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,
et doctrinam, et intelligentiam.
24 Exsultat gaudio pater iusti;
qui sapientem genuit, laetabitur in eo;
24 Exsultat gaudio pater justi ;
qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
25 gaudeat pater tuus et mater tua,
et exsultet, quae genuit te.
25 Gaudeat pater tuus et mater tua,
et exsultet quæ genuit te.
26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi,
et oculi tui vias meas custodiant.
26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi,
et oculi tui vias meas custodiant.
27 Fovea enim profunda est meretrix,
et puteus angustus aliena,
27 Fovea enim profunda est meretrix,
et puteus angustus aliena.
28 nam insidiatur ipsa in via quasi latro
et iniquos in hominibus addet.
28 Insidiatur in via quasi latro,
et quos incautos viderit, interficiet.
29 Cui “ Vae ”? Cui “ Eheu ”?
Cui rixae? Cui querela?
Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum?
29 Cui væ ? cujus patri væ ?
cui rixæ ? cui foveæ ?
cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
30 His, qui commorantur in vino
et eunt, ut scrutentur mixtum.
30 nonne his qui commorantur in vino,
et student calicibus epotandis ?
31 Ne intuearis vinum, quando flavescit,
cum splenduerit in calice color eius:
ingreditur blande,
31 Ne intuearis vinum quando flavescit,
cum splenduerit in vitro color ejus :
ingreditur blande,
32 sed in novissimo mordebit ut coluber
et sicut regulus vulnerat.
32 sed in novissimo mordebit ut coluber,
et sicut regulus venena diffundet.
33 Oculi tui videbunt extranea,
et cor tuum loquetur perversa;
33 Oculi tui videbunt extraneas,
et cor tuum loquetur perversa.
34 et eris sicut dormiens in medio mari
et quasi sopitus ad malum navis:
34 Et eris sicut dormiens in medio mari,
et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
35 “ Verberaverunt me, sed non dolui,
percusserunt me, et ego non sensi;
quando evigilabo et rursus illud requiram? ”.
35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;
traxerunt me, et ego non sensi.
Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?