1Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
2Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
3Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
4Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;
6multum incola fuit anima mea.
7Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc