1Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
2Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.
3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
4Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
5Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui.
6Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
7ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.
8Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
9Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
10Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc