1Alleluja. Cantate Domino canticum novum ;
laus ejus in ecclesia sanctorum.
2Lætetur Israël in eo qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
3Laudent nomen ejus in choro ;
in tympano et psalterio psallant ei.
4Quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et exaltabit mansuetos in salutem.
5Exsultabunt sancti in gloria ;
lætabuntur in cubilibus suis.
6Exaltationes Dei in gutture eorum,
et gladii ancipites in manibus eorum :
7ad faciendam vindictam in nationibus,
increpationes in populis ;
8ad alligandos reges eorum in compedibus,
et nobiles eorum in manicis ferreis ;
9ut faciant in eis judicium conscriptum :
gloria hæc est omnibus sanctis ejus.
Alleluja.