1Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini :
qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
2In noctibus extollite manus vestras in sancta,
et benedicite Dominum.
3Benedicat te Dominus ex Sion,
qui fecit cælum et terram.