Proverbi 2
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, | 1 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, |
2 intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; | 2 intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; |
3 si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, | 3 si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, |
4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam, | 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam, |
5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. | 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. |
6 Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. | 6 Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia. |
7 Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter | 7 Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter |
8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens. | 8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens. |
9 Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, | 9 Tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam, |
10 quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. | 10 quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. |
11 Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, | 11 Consilium custodiet te, et prudentia servabit te, |
12 ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur; | 12 ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur; |
13 qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas; | 13 qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas; |
14 qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: | 14 qui laetantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis: |
15 quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. | 15 quorum viae perversae sunt, et pravi gressus eorum. |
16 Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos | 16 Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos |
17 et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est. | 17 et relinquit ducem pubertatis suae et pacti Dei sui oblita est. |
18 Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; | 18 Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius; |
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae. | 19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec apprehendent semitas vitae. |
20 Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias: | 20 Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias: |
21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; | 21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; |
22 impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. | 22 impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. |