Ecclesiasticus 26
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Mulieris bonae beatus vir:
numerus enim dierum illius duplex.
2Mulier fortis oblectat virum suum
et annos vitae illius in pace implebit.
3Pars bona mulier bona;
in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.
4Divitis autem vel pauperis cor bonum;
in omni tempore vultus illorum hilaris.
5A tribus timuit cor meum,
et de quarto facies mea metuit:
6delaturam civitatis et collectionem populi,
7calumniam mendacem, super mortem omnia gravia;
8dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;
9et flagellum linguae omnibus communicans.
10Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam;
qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.
11Mulier ebriosa ira magna et contumelia,
et turpitudo illius non tegetur.
12Fornicatio mulieris in extollentia oculorum
et in palpebris illius agnoscetur.
13In filia pervicaci firma custodiam,
ne, inventa occasione, utatur sibi.
14Ab omni irreverentia oculorum eius cave
et ne mireris, si te neglexerit.
15Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet
et ab omni aqua proxima bibet
et contra omnem palum sedebit
et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.
16Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum,
et ossa illius impinguabit17disciplina illius.
Datum Dei est18mulier sensata et tacita;
non est commutatio eruditae animae.
19Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
20omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
21Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,
sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
22Lucerna splendens super candelabrum sanctum,
et species faciei super staturam stabilem;
23columnae aureae super bases argenteas,
et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
24Fundamenta aeterna supra petram solidam,
et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
25In duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi advenit:
26vir bellator deficiens per inopiam
et vir sensatus contemptus
27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum;
Deus parabit eum ad romphaeam.
28Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt:
difficile eruitur negotians a neglegentia,
et non iustificabitur caupo a peccatis.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito