1Deus creavit de terra hominem
et secundum imaginem suam fecit illum;
2et iterum convertit illum in ipsam
et secundum se vestivit illum virtute.
3Numerum dierum et tempus dedit illi
et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.
4Posuit timorem illius super omnem carnem,
ut dominaretur bestiarum et volatilium.
5Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures
et cor dedit illis excogitandi
et disciplina intellectus replevit illos.
6Creavit illis scientiam spiritus,
sensu implevit cor illorum
et mala et bona ostendit illis.
7Posuit timorem suum super corda illorum
ostendens illis magnalia operum suorum
8et dedit illis gloriari in mirabilibus illius,
ut nomen sanctificationis collaudent
et magnalia enarrent operum eius.
9Addidit illis disciplinam
et legem vitae hereditavit illos.
10Testamentum aeternum constituit cum illis
et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.
11Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum,
et honorem vocis eius audierunt aures illorum,
et dixit illis: “ Attendite ab omni iniquo ”.
12Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
13Viae illorum coram ipso sunt semper:
non sunt absconsae ab oculis ipsius.
14In unamquamque gentem praeposuit rectorem,
15et pars Dei Israel factus est.
16Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius;
et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17Non sunt absconsae iniquitates illorum
et omnia peccata eorum in conspectu Dei.
18Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,
et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
19Et postea resurget et retribuet illis
et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.
20Paenitentibus autem dedit viam reditus
et confirmavit deficientes sustinere
et destinavit illis sortem veritatis.
21Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;
22precare ante faciem Domini et minue offendicula.
23Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua
et nimis odito exsecrationem.
24Et cognosce iustitias et iudicia Dei
et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.
25Altissimum quis laudabit in inferis
pro vivis et dantibus confessionem Deo?
26Non demoreris in errore impiorum;
ante mortem confitere:
a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.
27Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis
et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.
28Quam magna misericordia Domini,
et propitiatio illius convertentibus ad se!
29Nec enim omnia possunt esse in hominibus,
quoniam non est immortalis filius hominis.
30Quid lucidius sole? Et hic deficiet.
Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis?
Et hoc arguetur.
31Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit,
et omnes homines terra et cinis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc