1Fili mi, si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te,
2intendens ad sapientiam aurem tuam,
inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;
3si enim sapientiam invocaveris
et dederis vocem tuam prudentiae, 4si quaesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros conquisieris illam,
5tunc intelleges timorem Domini
et scientiam Dei invenies.
6Quia Dominus dat sapientiam,
et ex ore eius scientia et prudentia. 7Thesaurizabit rectis sollertiam
et clipeus erit gradientibus simpliciter
8servans semitas iustitiae
et vias sanctorum custodiens.
9Tunc intelleges iustitiam et iudicium
et aequitatem et omnem semitam bonam,
10quia intrabit sapientia cor tuum,
et scientia animae tuae placebit.
11Consilium custodiet te,
et prudentia servabit te,
12ut eruaris a via mala
et ab homine, qui perversa loquitur;
13qui relinquunt iter rectum,
ut ambulent per vias tenebrosas;
14qui laetantur, cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis:
15quorum viae perversae sunt,
et pravi gressus eorum.
16Ut eruaris a muliere aliena
et ab extranea, quae mollit sermones suos
17et relinquit ducem pubertatis suae
et pacti Dei sui oblita est.
18Inclinata est enim ad mortem domus eius,
et ad inferos semitae ipsius;
19omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur
nec apprehendent semitas vitae.
20Ut ambules in via bonorum
et calles iustorum custodias:
21qui enim recti sunt, habitabunt in terra,
et simplices permanebunt in ea;
22impii vero de terra perdentur,
et, qui inique agunt, auferentur ex ea.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc