Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Jó 30


font

1Nunc autem derident me juniores tempore,
quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
2quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,
et vita ipsa putabantur indigni :
3egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,
squallentes calamitate et miseria.
4Et mandebant herbas, et arborum cortices,
et radix juniperorum erat cibus eorum :
5qui de convallibus ista rapientes,
cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
6In desertis habitabant torrentium,
et in cavernis terræ, vel super glaream :
7qui inter hujuscemodi lætabantur,
et esse sub sentibus delicias computabant :
8filii stultorum et ignobilium,
et in terra penitus non parentes.
9Nunc in eorum canticum versus sum,
et factus sum eis in proverbium.
10Abominantur me, et longe fugiunt a me,
et faciem meam conspuere non verentur.
11Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,
et frenum posuit in os meum.
12Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :
pedes meos subverterunt,
et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13Dissipaverunt itinera mea ;
insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :
et non fuit qui ferret auxilium.
14Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,
et ad meas miserias devoluti sunt.
15Redactus sum in nihilum :
abstulisti quasi ventus desiderium meum,
et velut nubes pertransiit salus mea.
16Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,
et possident me dies afflictionis.
17Nocte os meum perforatur doloribus,
et qui me comedunt, non dormiunt.
18In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,
et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.
19Comparatus sum luto,
et assimilatus sum favillæ et cineri.
20Clamo ad te, et non exaudis me :
sto, et non respicis me.
21Mutatus es mihi in crudelem,
et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
22Elevasti me, et quasi super ventum ponens ;
elisisti me valide.
23Scio quia morti trades me,
ubi constituta est domus omni viventi.
24Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam :
et si corruerint, ipse salvabis.
25Flebam quondam super eo qui afflictus erat,
et compatiebatur anima mea pauperi.
26Expectabam bona, et venerunt mihi mala :
præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
27Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie :
prævenerunt me dies afflictionis.
28Mœrens incedebam sine furore ;
consurgens, in turba clamabam.
29Frater fui draconum,
et socius struthionum.
30Cutis mea denigrata est super me,
et ossa mea aruerunt præ caumate.
31Versa est in luctum cithara mea,
et organum meum in vocem flentium.