Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Jó 25


font

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit :2Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
3Numquid est numerus militum ejus ?
et super quem non surget lumen illius ?
4Numquid justificari potest homo comparatus Deo ?
aut apparere mundus natus de muliere ?
5Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
6quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis ?