Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Jó 35


font

1Igitur Eliu hæc rursum locutus est :2Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,
ut diceres : Justior sum Deo ?
3Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :
vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
4Itaque ego respondebo sermonibus tuis,
et amicis tuis tecum.
5Suspice cælum, et intuere :
et contemplare æthera quod altior te sit.
6Si peccaveris, quid ei nocebis ?
et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
7Porro si juste egeris, quid donabis ei ?
aut quid de manu tua accipiet ?
8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :
et filium hominis adjuvabit justitia tua.
9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,
et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
10Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,
qui dedit carmina in nocte ;
11qui docet nos super jumenta terræ,
et super volucres cæli erudit nos ?
12Ibi clamabunt, et non exaudiet,
propter superbiam malorum.
13Non ergo frustra audiet Deus,
et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
14Etiam cum dixeris : Non considerat :
judicare coram illo, et expecta eum.
15Nunc enim non infert furorem suum,
nec ulciscitur scelus valde.
16Ergo Job frustra aperit os suum,
et absque scientia verba multiplicat.