Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Jó 36


font

1Addens quoque Eliu, hæc locutus est :2Sustine me paululum, et indicabo tibi :
adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
3Repetam scientiam meam a principio,
et operatorem meum probabo justum.
4Vere enim absque mendacio sermones mei,
et perfecta scientia probabitur tibi.
5Deus potentes non abjicit,
cum et ipse sit potens :
6sed non salvat impios,
et judicium pauperibus tribuit.
7Non auferet a justo oculos suos :
et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.
8Et si fuerint in catenis,
et vinciantur funibus paupertatis,
9indicabit eis opera eorum,
et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
10Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :
et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
11Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,
et annos suos in gloria :
12si autem non audierint,
transibunt per gladium,
et consumentur in stultitia.
13Simulatores et callidi provocant iram Dei,
neque clamabunt cum vincti fuerint.
14Morietur in tempestate anima eorum,
et vita eorum inter effeminatos.
15Eripiet de angustia sua pauperem,
et revelabit in tribulatione aurem ejus.
16Igitur salvabit te de ore angusto latissime,
et non habente fundamentum subter se :
requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
17Causa tua quasi impii judicata est :
causam judiciumque recipies.
18Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :
nec multitudo donorum inclinet te.
19Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,
et omnes robustos fortitudine.
20Ne protrahas noctem,
ut ascendant populi pro eis.
21Cave ne declines ad iniquitatem :
hanc enim cœpisti sequi post miseriam.
22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,
et nullus ei similis in legislatoribus.
23Quis poterit scrutari vias ejus ?
aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
24Memento quod ignores opus ejus,
de quo cecinerunt viri.
25Omnes homines vident eum :
unusquisque intuetur procul.
26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :
numerus annorum ejus inæstimabilis.
27Qui aufert stillas pluviæ,
et effundit imbres ad instar gurgitum,
28qui de nubibus fluunt
quæ prætexunt cuncta desuper.
29Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
30et fulgurare lumine suo desuper,
cardines quoque maris operiet.
31Per hæc enim judicat populos,
et dat escas multis mortalibus.
32In manibus abscondit lucem,
et præcepit ei ut rursus adveniat.
33Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,
et ad eam possit ascendere.