Siracide 48
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. | |
2 Qui induxit in illos famem et zelo suo paucos fecit eos. | |
3 Verbo Domini continuit caelum et deiecit de caelo ignem ter. | |
4 Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi? | |
5 Qui suscitasti mortuum de sorte mortis ab inferis in verbo Domini. | |
6 Qui deiecisti reges ad perniciem et gloriosos de lecto suo et confregisti facile potentiam ipsorum; | |
7 qui audis in Sinai indicium et in Horeb iudicia vindictae. | |
8 Qui ungis reges ad retributionem et prophetas facis successores post te; | |
9 qui receptus es in turbine ignis et in curru equorum igneorum; | |
10 qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob. | |
11 Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt! | |
12 Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum. | |
13 Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum; | |
14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus eius. | |
15 In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est. | |
16 In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram; | |
17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. | |
18 Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii autem multiplicaverunt peccata. | |
19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum. | |
20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam in Sion et superbus factus est in exaltatione sua. | |
21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum, et doluerunt quasi parturientes mulieres | |
22 et invocaverunt Dominum misericordem et expandentes manus suas extulerunt ad eum, et Sanctus audivit cito vocem ipsorum. | |
23 Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae; | |
24 percussit castra Assyriorum et contrivit illos angelus eius. | |
25 Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua. | |
26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. | |
27 Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura | |
28 et abscondita, antequam evenirent. |